11
1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.[a] 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.[b] 3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.[c] 4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.[d] 5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.][e] 7 [Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. 8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. 9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.[f] 10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.]
<- ECCLESIASTES 10ECCLESIASTES 12 ->
-
a Mitte panem. Aptos fructificationi.
b Da partes septem. HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum.
c Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis.
d Qui observat ventum, non seminat. ID. Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum ne forte prætereas eum qui dignus est accipere; et omni tempore. Qui observat ventum. In media tempestate seminandum est, quia nescimus quæ sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo, etc.
e Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.
f Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.