40
1 [Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. 2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,[a] 3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: 5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.[b] 7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:[c] 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. 9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10 super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.][d] 11 [Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.[e] 12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. 13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.[f] 14 In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant.[g] 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.] 17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.[h] 19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. 20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.[i] 21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis. 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes.[j] 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. 25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.[k] 27 Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.] 29 [Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:[l] 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.][m]
<- IESU FILII SIRACH 39IESU FILII SIRACH 41 ->
-
a Cogitationes. RAB. Enumerat mala quæ homo pro peccatis sustinet.
b Modicum. Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in pœnis vivet æternis.
c Conturbatus est. ID. Ideo mali cruciabuntur in pœna, etc., usque ad nobilium scilicet et ignobilium.
d Et propter illos factus est cataclysmus. Peccanti homini multiplex pœna deputata est, ut correctus pœniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in pœnis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futuræ pœnæ nihil est quod homo patitur in præsenti.
e Et aquæ omnes. ID. Opera scilicet peccatorum supernæ mercedis fructum non acquirunt, sed pœnarum interitum.
f Substantiæ injustorum. Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis æstum.
g Nepotes impiorum non multi. Sæpe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.
h Vita sibi sufficientis. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Invenies thesaurum. Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit.
i Vinum et musica lætificant cor. Hæc naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiæ et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.
j Gratiam et speciem desiderabit oculus. Ornatum scilicet templi et culturæ diversitatem, quæ prior populus sub lege habuit, prædicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit
k Facultates et virtutes. RAB. Divitiæ datæ in Domino, etc., usque ad et hæc et omnes facultates mundi.
l Vir respiciens. Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quærere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua.
m In ore imprudentis conculcabitur inopia, etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera pœnitentia æstuabit.